라틴어 문장 검색

Q. Ennius hedyphagetica uersibus scribsit;
(아풀레이우스, 변명 37:1)
paucos uersus memini, eos dicam:
(아풀레이우스, 변명 37:3)
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
(아풀레이우스, 변명 37:12)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur,
(아풀레이우스, 변명 73:14)
est ille poetae uersus non ignotus:
(아풀레이우스, 변명 83:13)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:
(아풀레이우스, 변명 86:9)
et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo.
(아풀레이우스, 변명 92:11)
date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
(아풀레이우스, 변명 100:14)
"uersus facis:"
(아풀레이우스, 변명 101:11)
immo enimuero hunc uersum ille ad examinandos homines conuerterat:
(아풀레이우스, 플로리다 2:9)
"crines eius praemulsis antiis et promulsis caproneis anteuentuli et propenduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua fatidica, seu tute oratione seu uersibus malis, utrubique facundia aequipari."
(아풀레이우스, 플로리다 3:14)
quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit?
(아풀레이우스, 플로리다 9:3)
uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant.
(아풀레이우스, 플로리다 12:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION