라틴어 문장 검색

Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit.
(세네카, 행복론, Liber V 4:1)
Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere ;
(세네카, 행복론, Liber V 100:3)
nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:3)
itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:2)
Rarissimam laudem et nulli adhuc princi- pum concessam concupisti innocentiam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 6:2)
nec est quisquam, cui tam valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 10:3)
nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe virtuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt quaedam, quae possint laudata puniri.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:4)
Adice, quod magna pars hominum est, quae reverti ad innocentiam possit, si poenae remissio fuerit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:5)
alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam inviti ac retinentes perdidimus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 35:2)
Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 36:1)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:1)
In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae et indulgetur velut publico bono.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:1)
et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION