라틴어 문장 검색

ut ipse ab eo quod 'propero' circumstant properi aurigae, ut sit nominativus 'hic properus'. et bene 'festina', nam ait superius 'excussi manibus radii revolutaque pensa'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4864)
comitatus achate bene ostendit Aeneam esse fortissimum nec quidquam timere dicendo 'uno graditur comitatus Achate'. et diximus quaeri, cur Achates Aeneae sit comes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3121)
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 32)
corripvit aut de pharetra corripuit, ut est corripit hic subita trepidus formidine ferrum, aut ab Achate, ut eum secutum esse per silentium intellegamus, ut illo loco ni iam praemissus Achates adforet, item nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)
achaten omnia nomina quae in 'tes' exeunt, vocativum in 'a' mittunt, ut 'Achates Achata', 'Thymoetes Thymoeta'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3321)
rapidum ad naves praemittit achaten non praemittit, nec enim sequitur ipse, sed praerapidum, quod ex adfectu patris, id est eius qui mittit, intellegendum est, non ex Achatae velocitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6441)

SEARCH

MENU NAVIGATION