라틴어 문장 검색

clarum ex eo in urbe, didita per provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장4)
Seneca, qui finis omnium cum dominante sermonum, grates agit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장6)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 3:2)
cetera similes uno differunt, quod femina dominatur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 9:2)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장4)
suspectum semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장4)
Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque arta custodia neque obscura, nullum ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae monstratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장1)
quippe et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, plerique necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum penatium diligebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장9)
Dion autem praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in eis ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat, magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
sin is virile secus non, reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:4)
'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te accipere existimas?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:2)
similiter [inter] ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:3)
denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION