라틴어 문장 검색

Genio suo ubi quando sacruficat, ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, ne ipse Genius surripiat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 274)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat vivida mens, quam tu ficto conponere temptas murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam, quin et corporibus versat mens viva regendis summum consilium, fida ut tutacula nudis invalidisque paret, metuenda pericula vitet, utile prospiciat, varias agitetur ad artes, consultet cui se domino submittat et orbis quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur, at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2134)
Itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis discretas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION