라틴어 문장 검색

Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint.
내가 보낼 사람을 각 지파에서 세 명씩 선발하여라. 그들이 일어나 저 땅을 두루 돌아다니며 자기들이 차지할 상속 재산에 따라 지도를 그려 나에게 가져오도록 하겠다. (불가타 성경, 여호수아기, 18장4)
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: "Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem ".
그 사람들은 일어나 길을 떠났다. 이 땅의 지도를 그리려고 길을 떠나는 이들에게 여호수아가 명령하였다. “가서 저 땅을 두루 돌아다니며 지도를 그려 나에게 돌아오너라. 그러면 내가 여기 실로에서, 너희를 위하여 주님 앞에서 제비를 뽑아 몫을 정하겠다.” (불가타 성경, 여호수아기, 18장8)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem
그러므로 주 하느님이 말한다. 너희가 모두 쇠 찌꺼기가 되어 버렸으니, 나 이제 너희를 예루살렘 한가운데로 모아 놓겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장19)
Qui et in libro De utilitate credendi, haereticum diligenter describens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:47)
Nunc autem tribus supra positis breviter assignatis atque descriptis, scilicet fide, charitate et sacramento, de singulis diligentius est agendum, quantum pertinet ad propositam humanae salvationis summam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:3)
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
Nec solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem, ut dictum est, describendam convenit, verum etiam ad persuadendum hominibus divini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decrevisset assumere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:5)
Vir itaque ad imaginem Trinitatis est factus, quia quo perfectior conditus est quam mulier, descriptae summi boni perfectioni similior existit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:21)
Hanc autem intellectualem Dei locutionem, id est aeternam suae sapientiae ordinationem Augustinus De Civitate Dei lib. XVI, cap. 6 describens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:29)
Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:14)
Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater, et Deus Filius, possunt charitas appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:27)
Intelligant ergo hunc esse illum spiritum Domini, cujus septiformem gratiam Isaias describens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 26:1)
XIV. Hinc etiam cum ipse Spiritus sapientiae describeretur, verus Deus plane praedicatur, cum inter caetera de eo scriptum sit in Sapientia sic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:1)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae (Rom. I, 26).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:2)
Unde et in laude divinae sapientiae spiritus et unicus, et multiplex, et discurrens, et stabilis esse describitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION