라틴어 문장 검색

illas et lucis Hecate speculata Lycaeis prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro, noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin flevit et arcanos errantibus extulit ignes, ipsa per aversos ducit Saturnia calles occultatque vias, ne plebs congressa suorum ire vetet pereatque ingentis gloria coepti, nec non functa ducum refovendi corpora curam Iris habet, putresque arcanis roribus artus ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권60)
sed gelidae circum exanimesque favillae putribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권204)
"nuda ossa putremque verrere permittat saniem, properate, verendi Cecropidae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권278)
Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et esui datus signat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:1)
huius fama motus - fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium - deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 291:1)
Primum omnium olim terra cum proscinditur, in quinto quoque sulco moriuntur boves.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4177)

SEARCH

MENU NAVIGATION