라틴어 문장 검색

nec nos hortari destitit, usque dum, opere tandem perfecto, auctorem muneribus amplissimis prosecutus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.15)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
Viginti quinque annorum spatium jam dilapsum est, ex quo, linguarum earum studium prosequi coeperim.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.31)
Pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:8)
Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum - horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi - viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:8)
Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, caventibus Romanis ne quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 5:1)
Protinus armati incedunt, quos omnis euntes Primorum manus ad portas iuvenumque senumque Prosequitur votis, nec non et pulcher Iulus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 7:1)
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:1)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
vox fauces nulla solutas Prosequitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:65)
Quis largitur opes veteri fidoque sodali, Aut quem prosequitur non alienus eques?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX7)
Dum te prosequor et domum reduco, Aurem dum tibi praesto garrienti, Et quidquid loqueris facisque laudo, Quot versus poterant, Labulle, nasci!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIV1)
huius interitum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1008)
nam deduco est prosequor, diduco vero divido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2243)
prosequitur mire, ut ab initio coeperat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1071)

SEARCH

MENU NAVIGATION