라틴어 문장 검색

sternere subter humum ad pecora respicit, ut sint stra- menta, quibus incubent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2981)
nam ita et pulvinaria pro templis ponimus, cum sint proprie lectuli, qui sterni in templis plerisque [super- venientibus] consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 53215)
Ibi harenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:1)
ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:11)
Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 15:4)
alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat quidem, qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro bellum terra et mari comparat non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 6:1)
magnam ἀναθεώρησιν res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:4)
existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:5)
aut in reductā valle mūgientem prōspectat errantēs gregēs, aut pressa pūrīs mella condit amphorīs aut tondet īnfirmās ovēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit14)
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:7)
Caesar Tiberius cum petens Neapolim In Misenensem villam venisset suam, Quae monte summo posita Luculli manu Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.4)
Undique valvas aut fenestras non minores valvis habet atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:2)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:2)
Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION