라틴어 문장 검색

"Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:11)
multis res angusta domi, sed nulla pudorem paupertatis habet nec se metitur ad illum quem dedit haec posuitque modum, tamen utile quid sit prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque formica tandem quidam expavere magistra:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI178)
prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI198)
Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 24:2)
Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 1:1)
Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 2:2)
sed quae corpora decedant in tempore quoque, invida praeclusit speciem natura videndi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:25)
quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:11)
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit infinita foris haec extra moenia mundi, quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:21)
usque adeo falsae rationi vera videtur res occurrere et effugium praecludere eunti ancipitique refutatu convincere falsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:11)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:2)
— Vix lumine quarto Prospexi Italiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:5)
Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum et in decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION