라틴어 문장 검색

et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque provinciae suae in illorum precibus arbitrari sitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:10)
Tanquelmus quidam laicus nuper in Flandria, Petrus presbyter nuper in Provincia, ut ex multis aliquos in medium producamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:4)
Navale bellum est cras futurum, et non est futurum cras:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:8)
hoc est necesse est esse bellum tale cras fieri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:13)
Dicit itaque quia necesse est navale bellum cras esse futurum vel non esse futurum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:15)
Necesse est navale bellum cras esse futurum, vel necesse est non esse cras futurum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:19)
navale bellum cras esse futurum, vel non esse futurum, hoc videlicet totum necesse est, hoc est necesse est ut ipsum cras fiat vel non fiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:22)
Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:2)
Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa, plurimis primum ducibus, deinde regibus sufficeret una eademque Britannia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:6)
Ab ea autem parte, qua sol vergitur in occasum ipsa provincia reliquae insulae est continua et ob id pervia;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:2)
huic provinciae tam feraci, quam diximus Eastengle vocabulo nuncupari, praefuit sanctissimus deoque acceptus Edmundus, ex antiquorum Saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo tempore suae etatis cultor veracissimus fidei Christianae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:2)
Ex eorum ergo genere praedicti duces Hinguar et Hubba Nordanimbrorum primitus aggressi expugnare provinciam gravi depopulatione totam pervagantur ex ordine.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:9)
"Terra marique metuendus dominus noster Hinguar, rex invictissimus, diversas terras subiciendo sibi armis, ad huius provinciae optatum litus cum multis navibus hiematurus appulit;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:3)
Qua etiam, edificata vili opere desuper basilica, multis annis requievit humatus, donec sedatis omnimodo bellorum incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris tribulationum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:4)
Quibus rebus permota eiusdem provinciae multitudo, non solum vulgi sed etiam nobilium, in villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord dicitur, Latina vero Bedricicurtis vocatur, construxit permaximam miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum ut decebat transtulit cum magna gloria.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION