라틴어 문장 검색

Erat quidem Hludowicus imperator multae sapientiae, consilio prudens, misericors et pacis amator;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 91)
Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:5)
Vir bonus et prudens talia uerba mouet:
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:2)
quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur.
(아풀레이우스, 변명 2:5)
item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium ἀπορίασ sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat;
(아풀레이우스, 변명 4:14)
uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur.
(아풀레이우스, 변명 41:3)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat;
(아풀레이우스, 변명 50:8)
tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti.
(아풀레이우스, 변명 51:16)
olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret;
(아풀레이우스, 변명 73:7)
neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse;
(아풀레이우스, 변명 85:13)
uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas didicisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:24)
His actis consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:18)
"enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus saevum Fortunae nutum non potuit adducere:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:22)
"Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION