라틴어 문장 검색

"O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:2)
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est - omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:3)
Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, Euryalus forma insignis viridique iuventa, Nisus amore pio pueri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:4)
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona moror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:8)
Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:5)
filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:3)
hunc decus egregium formae movet atque iuventae, hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:15)
Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:7)
it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuventa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:2)
Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, solve mares;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:8)
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:7)
Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 22:2)
Di, probos mores docili iuventae, Di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque Et decus omne.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 111)
me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in celeres iambos misit furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 166)
mors et fugacem persequitur virum nec parcit inbellis iuventae poplitibus timidoque tergo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION