라틴어 문장 검색

Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 27장2)
Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장2)
Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장3)
Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장3)
Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 78장3)
et per orbem universum flebant amarissime:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM34)
Celsus ipse ocnanthem (V, 8) inter adurentia adnumerat, et apud Dioscoridem (V, 5) legitur oenanthem prodesse in oris et pudendorum ulceribus depascentibus;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1128)
eam post punicum, recentiores vero ad calcem capitis exhibeant, fleri potest ut in cod.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).369)
solvantur habenis gaudia nec leges pudeat ridere severas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:132)
cuius et eunuchos puduit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:91)
Ille tamen (quid enim servum mollemque pudebit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:150)
gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:112)
et flebis inultus, cum pateant tantae nullis custodibus urbes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:128)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)
quod flenti tuleris, plus sapit osculum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION