라틴어 문장 검색

Interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea demittunt pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus haedi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:4)
cui Pudor et Iustitiae soror incorrupta Fides nudaque Veritas quando ullum inveniet parem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 244)
ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:4)
atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 99:1)
pudicitiam cum eriperet militi tribunus in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 235:2)
verba sunt in his similia et , vis quidem longe diversa navis et amicitiae, pecuniae et pudicitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:6)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장3)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장9)
Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장4)
Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장57)
animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장5)
Tum rursus Bocchus, seu reputando quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissima erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION