라틴어 문장 검색

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire.
(아풀레이우스, 변명 87:14)
Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(아풀레이우스, 변명 89:8)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
aetas illi cum Socrate, patria Elis;
(아풀레이우스, 플로리다 9:17)
discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:
(아풀레이우스, 플로리다 12:10)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue?
(아풀레이우스, 플로리다 18:13)
ita mihi et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio uestro comprobantur.
(아풀레이우스, 플로리다 18:14)
Hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:49)
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est:
(아풀레이우스, 플로리다 22:1)
post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene uiuendum nihil quicquam esse * * * .
(아풀레이우스, 플로리다 22:5)
ibi linguam Attidem primis pueritiae stipendiis merui.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:6)
Ac dum infimum deiectus, obliquo aspectu, quid rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis;
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:3)
"nam et illa urit perpetuum et tu per aetatem et pulchritudinem capax eius es."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION