라틴어 문장 검색

Fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:6)
Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:5)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:1)
pectora pullorum rimabitur, exta catelli, interdum et pueri;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI275)
tamen hoc tolerabile, si non et furere incipias ut avunculus ille Neronis, cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI298)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
vultur iumento et canibus crucibusque relictis ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV28)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 12:1)
Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 45:3)
Huc accedit uti sine certis imbribus anni laetificos nequeat fetus submittere tellus nec porro secreta cibo natura animantum propagare genus possit vitamque tueri;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:5)
Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:6)
crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, quod cibus in totas usque ab radicibus imis per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION