라틴어 문장 검색

caput aperuit, in collum invasit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:11)
Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 6:1)
Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus putant, non arteriarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 1:1)
non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:3)
Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat και` προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super disserunt, utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 20:1)
In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 3:1)
manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 8:2)
Primo regi impertiti sunt successum Caroli, quam paulo ante contra Maximilianum habuerit, in oppidis quibusdam quae invaserat Maximilianus recipiendis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:14)
Non esse eos humiles aut calamitosos supplices qui in Britanniam ad auxilia imploranda aufugerint, sed tam eminentes viros ut liquido pateret consilia eorum non ad fortunarum propriarum praesidium, sed ad regis fortunas infestandas et invadendas spectare, cum caput eorum esset dux Aurelianensis, primus regii sanguinis princeps et persona ab ipso rege secunda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:17)
Interea rex Gallus Britanniam cum magnis copiis invasit et urbem Nantiae arcta obsidione cinxit, atque, ut princeps non magni certe iudicii sed tamen qui simulationum artes in sinu patris optime perdidicerat, quo magis bello instabat eo magis tractatum pacis urgebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:8)
13. "Rex Galliae (ut proculdubio audistis) bello ducem Britanniae hoc tempore acriter invadit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:1)
Quae merito credere possent libertatem suam antiquam et clementiam legum Anglicarum sensim invadi, si voluntas mera, alias quam in criminibus laesae maiestatis, pro facto reputaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:6)
Foederatos nostros invasit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:7)
Equitatu certe utuntur bono, verum copiae equitum in bello defensivo minoris sunt usus, ubi actiones belli ab invadentis electione pendent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:4)
Rex sub finem aestatis, postquam copias suas quibus Galliam est invasurus praeparasset (sed minime congregasset), misit Urswicum (iam factum eius eleemosynarium) et Ioannem Risleium equitum auratum ad Maximilianum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION