라틴어 문장 검색

Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:3)
Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 55:1)
Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 4:3)
Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 1:1)
POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 2:1)
Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 7:1)
Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 1:1)
Nam cum esset verbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:1)
deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:6)
Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 4:1)
Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 6:3)
Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 7:2)
Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 8:2)
Qui nunc (inquit) aerumna mea libertatem paro, Quibus servitutem mea miseria deprecor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:2)
Ego cum meae vitae parcam, letum inimico deprecer.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION