라틴어 문장 검색

qui autem dicit, leo maior est cane, et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 223)
sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, , ut quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:1)
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:2)
Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 39:2)
ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:2)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:1)
cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo neget visa a falsis vera differre - nihil tam repugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 148:2)
iudicium datum est in quadruplum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 2:4)
nam id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum cum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et 'damnvm' adderetur 'inivria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 2:2)
Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium aut minorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 1:3)
A differentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 5:3)
Genus est notio ad pluris differentias pertinens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:2)
forma est notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:3)
sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION