라틴어 문장 검색

Qua affinitate (ut videtur) ita delectatus est et quasi raptus, ut in literis quas illa de re ad civitatem Londini scripsit (mandans ut omnia laetitiae et exultationis indicia exhiberent), gloriatur ac si muro aheneo regnum illud circumdedisset, cum generos sibi iam ascivisset regem Scotiae et principem Castiliae ac Burgundiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:3)
Quinetiam reperiuntur aliqui fatui avari qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:8)
Saepe fit ut mariti deteriores bonas habeant uxores, sive hoc fiat quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiae per vices, sive quod uxores in patientia sua glorientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:29)
Sanctus Paulus cum de seipso gloriatur illud nonnunquam interponit, ut stultus loquor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:28)
Itaque enixe hoc agas ut competitores tuos, si modo possis, etiam in iis in quibus ipsi summe gloriantur superes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:11)
SEDE sui regni iam simia corpore segni Pulsa uagabatur, querens ubi pauper alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:1)
Talia querenti, nec se reperisse dolenti:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:8)
de dentibus ipse queraris, A quibus artari te constat et excruciari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:17)
VT cesset queri, melius quid ubique uideri Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit, Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:1)
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes, Constituere queri sub pardo, iudice ueri, Cuius censurae statuunt se subdere iure, His utriusque minis stabilis quia mutuo finis Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:3)
"Audio me queri, dicor quia pelle mederi;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:14)
Si dedignaris, ne(c) cuilibet inde queraris, Cum non sit clam te, quod talia feceris ante".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:12)
"Subscriptum leuo pede, primo quod sit ab aeuo, Hoc ibi querendum sit semper et inueniendum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:16)
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis, Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:5)
et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION