라틴어 문장 검색

praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam alter Bruttios provinciam obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 79:1)
quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 12:1)
ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 346:2)
neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 229:1)
Romanos prime sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 457:1)
utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 490:2)
quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 479:2)
legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum quod in Graeciam portaretur missi, pro quo pretium solveret populus Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 28:1)
militibus qui currum secuti sunt centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 457:1)
quina milia et quadringenos singulae habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 442:2)
militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:1)
comparare inter se aut sortiri iussi et novos exercitus, binas legiones, scribere et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 424:1)
Hispaniis singulae legiones quae tum in iis provinciis erant decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 429:1)
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION