라틴어 문장 검색

Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 277)
quocirca vivite fortes fortiaque adversis opponite pectora rebus.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:26)
si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)
ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:2)
illa enim potentissima est, quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 274:5)
quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:2)
Eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장11)
Quaedam non nisi a praesente monstrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 1:2)
cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:6)
Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 17:2)
Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari.
(세네카, 행복론, Liber IV 149:4)
Proetides silvas petiere, et Argos praesente Bacchum coluit noverca.
(세네카, 오이디푸스 6:46)
sed conditur omnis sub domina praesente decor, nimioque rubore gemmarum varios perdit quia possidet ignes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 184)
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
tu vide qualis sit civitas ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram, quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus caeli sui dote contentis non grandis gloria datur si deteriorum collatione clarescant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION