라틴어 문장 검색

Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad altera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:13)
At in digitis totidem fere casus, eademque signa sunt, quae in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIX De digitis luxatis. 1:1)
"Ne prisca revolvam neu numerem, quantis iniuria mille per annos sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi canities, unam subeant quot saecula culpam:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:289)
quot aestuantes ancipiti gradu furtiva carpent oscula Naides!
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:11)
nec sidera pacem semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo, si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum montibus armaret totidem spiramque retorquens lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:17)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas, tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum, quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix10)
ergo, quot dederit natos, tot funera matri reddamus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia37)
quot litora restant nuda!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia42)
quot antiquas mutarunt flumina ripas!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia43)
Non, mihi centenis pateant si vocibus ora multifidusque ruat centum per pectora Phoebus, accepit Probi narrare queam, quot in ordine gentes rexerit, ad summi quotiens fastigia iuris venerit, Italiae late cum frena teneret Illyricosque sinus et quos arat Africa campos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:24)
adspice barbaricis iaceant quot moenia flammis, quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:187)
ductor Stilicho tot gentibus unus, quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:84)
quot nube soporis inmunes oculi per tot discurrere partes, tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:163)
si solveret ignis quot dedit inmanes vili pro pondere massas argenti, potuere lacus et flumina fundi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:115)

SEARCH

MENU NAVIGATION