라틴어 문장 검색

quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
quae iam rabies livoris erit?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:6)
plus nominis horror quam tuus ensis aget.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:262)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
vestris namque armis Alarici fracta quievit ac Brenni rabies;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:160)
quae iam rabies livoris erit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Stilichonem6)
omnibus armatur rabies.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit2)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
Emollit rabiem praedae mortisque facultas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum29)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
metuendus ab imis emicat horror aquis et pendula fila secutus transit harundineos arcano frigore nodos victricemque ligat concreto sanguine dextram.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine10)
pax avibus, quacumque volat, rabiemque frementes deposuere ferae;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:63)
arx incensa Iubae, rabies Maurusia ferro cessit et antiqui penetralia diruta Bocchi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION