라틴어 문장 검색

Vnde petis uitam, rapitur tibi uita.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:24)
sitis arida ceruum Huc rapit, haurit aquas, se speculatur aquis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:2)
Silue claustra subit, cornu retinente moratur, Crure neci raptum cornua longa necant.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:8)
Et rapit ense caput et opes petit et scrobe funus Celat.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:16)
Nam decus et uitam mesta ruina rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:27)
Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse.
(아풀레이우스, 변명 89:8)
"Nam iste curiosus dum importune irrumpit - credo studio rapiendi aliquid - clamore vasto marcidum alioquin me altissimo somno excussit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:7)
"Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:47)
"cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem supervivere?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:17)
"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)
"nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente, miseram, exanimem saevo pavore, trepidamde medio matris gremio rapuere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:11)
"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
"Tunc Psyche misella, utpote simplex et animi tenella, rapitur verborum tam tristium formidine:"
(아풀레이우스, 변신, 5권148)
"Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권193)
Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION