라틴어 문장 검색

Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:1)
Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant et ad summum perveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:2)
Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:2)
Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:3)
dehinc audito legionum tumultu raptim profectus obvias extra castra habuit, deiectis in terram oculis velut paenitentia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장3)
ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장10)
pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetvicesimani, dextrum quintani clausere, vicesima legio terga firmavit, post ceteri sociorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장8)
sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato vinctae legiones!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장6)
longum impedimentorum agmen opportunum ad insidias, defensantibus iniquum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장6)
quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장7)
delectus est M. Ateius e praetoriis, ne consulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo impedimentum oreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장8)
cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장6)
Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장8)
sed Hiberi locorum potentes Caspia via Sarmatam in Armenios raptim effundunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장6)
isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION