라틴어 문장 검색

ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 52:4)
Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:2)
Quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 4:2)
Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 17:3)
virtutes utique rationales sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 17:4)
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:1)
Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:6)
virtus si animal est, rationale est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:7)
Rationale autem non est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:1)
Ille enim inrationalis est, hic rationalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 14:5)
Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:2)
Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 9:1)
Constitutio," inquit, " est, ut vos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:1)
Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 12:1)
Qualis ad nos animi nostri sensus, quamvis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION