라틴어 문장 검색

"nam citius Scyllam vel concurrentia saxa Cyaneis plenos et tempestatibus utres crediderim aut tenui percussum verbere Circes et cum remigibus grunnisse Elpenora portis."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV8)
Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 38:1)
Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 3:1)
Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1 viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 13:1)
Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 32:2)
Caesaris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines creverant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:2)
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae Ille ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 1:3)
Ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique et undique caelum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:1)
quae causa rates aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:2)
Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:3)
Praecipites haesere rates, et strage cruenta Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:98)
cum vela ratesque In medium deferret Athon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:26)
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae Ipsa maris per claustra rates fastigia molis Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:30)
Iam coeperat ultima Virgo Phoebum laturas ortu praecedere Chelas, Cum taciti solvere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:34)
Hic haesere rates geminae, classique paratas Excepere manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION