라틴어 문장 검색

rauci tunc comminus ursi, tunc avidi venere lupi, rabieque remissa lambunt degeneres alienae vulnera praedae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권14)
vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 389:1)
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1104)
rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 217)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)
et amnis rauca sonans licet antiquitas habuerit 'hic' et 'haec amnis', melius tamen est accipere 'rauca sonans' pro 'rauce', quam 'rauca amnis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1221)
Cava bucina sumitur illi, tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:7)
at mecum raucis t. d. v. l. 'ad' si per 'd' fuerit, erit hyperbaton, ut sit 'dum tua lustro vestigia, ad me arbusta reso- nant cum raucis cicadis'. sed melius est, ut 'at' coniunctio sit et ita intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION