라틴어 문장 검색

Dispositis igitur, quae pro temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 20:1)
Unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur, relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda, a Rhodopes tractibus prope Hadrianopolim revertisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 2:1)
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 3:1)
Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
Dumque idem cornu, nullo etiam tum interturbante, extenditur, horrendo fragore, sibilantibus armis, pulsuque minaci scutorum, territi barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace, procul agens et accita, nondum venerat, oraturos pacem misere legatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 12:2)
Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 3:1)
Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:1)
Ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 7:2)
Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore :
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 10:1)
Simili clade Caesarem accepimus Decium, dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem ferventem retinere non valuit, abiectumque in paludem, nec emergere potuisse nec inveniri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 13:1)
Unde quidam de candidatis, per fenestram lapsus captusque a barbaris, prodidit factum et eos maerore afflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 16:1)
Et quia militum calonumque numerus magnus, civitatem cum iumentis introire prohibitus, affixus parietibus moenium, aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superaratque rabies imminentium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum, desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos, confestim (incertum quo consilio) trucidarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 4:1)
Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 10:1)
Animadversum est a nostris eisdem telis barbaros uti, quibus appetebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 11:1)
Saracenorum cuneus (super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura), ad furta magis expeditionalium rerum, quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarorum globo repente conspecto, a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION