라틴어 문장 검색

ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:3)
sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse, foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo quam populus Romanus voluerit poenas exegisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 455:1)
hos neque relinquere Laevinus in insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 577:1)
adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 427:1)
ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 571:1)
pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 69:1)
et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)
omnes in te istaec recident contumeliae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 274)
malum postremo omne ad lenonem reccidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 668)
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)

SEARCH

MENU NAVIGATION