라틴어 문장 검색

Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:4)
In ea nave captus est P.
(카이사르, 아프리카 전기 64:1)
Vestrio autem quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat, et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.
(카이사르, 아프리카 전기 64:5)
Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:5)
Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:9)
Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:4)
Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:2)
Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:3)
Quo cum venisset, cognoscit missum a Pompeio Vibullium Rufum, quem paucis ante diebus Corfinio captum ipse dimiserat;
(카이사르, 내란기, 1권 34:1)
Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem?
(카이사르, 내란기, 2권 32:20)
quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.
(카이사르, 내란기, 3권 91:5)
Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장4)
Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 8장2)
Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 8장5)
Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 3장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION