라틴어 문장 검색

praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
illos nihil quid futurum sit quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 424:2)
in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 488:2)
Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말8)
Nunc operam navare Boetii opera cognituris equidem volui, quantam navaverim, iudices videant benevoli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION