라틴어 문장 검색

in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 525:1)
quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset - nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat - atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentes bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo ac deletes esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 81:1)
alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne visa quidem provincia sua comitiorum causa Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 93:1)
praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 488:2)
Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말8)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Juxta proprietates quippe trium personarum, quaedam specialiter ac tanquam proprie de aliqua earum dici vel accipi solent, quae tamen juxta earum naturam, unionem singulis inesse non ambigimus, ut sapientia Filio, charitas Spiritu sancto specialiter attribuitur, cum tamen tam Pater, quam Spiritus sanctus, seu etiam tota Trinitas sapientia sit, et similiter tam Pater ipse, quam Filius charitas dici possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION