라틴어 문장 검색

Neque enim eorum quae inventa sunt nos poenitet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:12)
Siquidem videntur illi non tam ipsa ultione delectari quam ut laesum facti sui poeniteat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:18)
Tunc enim animus iis semper adest ut stultitiae suae poenitere non videantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:31)
Pulchritudo est instar fructus hortarii qui facile corrumpitur, nec diu durat, atque saepe iuventutem inducit dissolutam, senectutem auto sero poenitentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:13)
Recordentur enim iudices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:9)
Cumque moras uinctus pateretur longius intus, Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:14)
Vt malefactorum se poenituisse priorum Proderet, astutus sic est ex more locutus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:9)
Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 2장19)
Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt.
(불가타 성경, 호세아서, 7장2)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
(불가타 성경, 호세아서, 8장13)
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장9)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum,
(불가타 성경, 아모스서, 1장9)
et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: " Numquid adhuc est penes te? ". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini.
(불가타 성경, 아모스서, 6장10)
Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.
(불가타 성경, 나훔서, 2장6)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION