라틴어 문장 검색

Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum volgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:5)
"Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto accipiet reduces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:4)
veterum non immemor ille parentum gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 2:2)
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, haec eadem matrique tuae generique manebunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:32)
Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:2)
reducem ut patria alta videret, non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:3)
quod si cessas aut strenuus anteis, nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 241)
neque enim, qui recta via depulsus est, reduci ad nisi alio flexu potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 297:2)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장6)
exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et auiis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장16)
Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is nouos hostis accesserat, ex commodo pugnam facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장2)
dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium interuallo, ibique quam occultissime potest cum omnibus copiis opperitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장7)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Sed quia diuersi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato aduersum omnia paratus ibidem opperitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION