라틴어 문장 검색

huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 15:5)
Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:1)
redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:5)
novi sed bene, non refello culpam, nec doctis placet impudens poeta;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem54)
quae refellenda monstrantes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 2:2)
at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, pro-positione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore monitum!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:3)
sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:3)
Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:12)
nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:2)
Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro, Troica et Euphratae supra diademata felix, quem non ambigui fasces, non mobile vulgus, non leges, non castra ferent, qui pectore magno spemque metumque domas voto sublimior omni, exemptus fatis indignantemque refellens Fortunam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis48)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 611:1)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
haec ad ostentationem scaenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere est operae pretium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 243:2)
postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 236:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION