라틴어 문장 검색

habeo melius et certius lumen, quo a falsis vera diiudicem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:5)
novi sed bene, non refello culpam, nec doctis placet impudens poeta;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem54)
quae refellenda monstrantes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 2:2)
Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro, Troica et Euphratae supra diademata felix, quem non ambigui fasces, non mobile vulgus, non leges, non castra ferent, qui pectore magno spemque metumque domas voto sublimior omni, exemptus fatis indignantemque refellens Fortunam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis48)
qui iamdudum, inquiunt, aeque accusatus huc adueniens, mox audita ac diiudicata causa et controuersia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:13)
Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis, habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:10)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 611:1)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
haec ad ostentationem scaenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere est operae pretium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 243:2)
postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 236:2)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 615:1)
Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:2)
id eo magis enixe faciundum esse ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 478:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION