라틴어 문장 검색

et legati, qui dudum ante quattuor fere annos ad regem Persarum missi sunt, per ipsas Grecarum navium stationes transvecti ad Tarvisiani portus receptaculum nullo adversariorum sentiente regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 175:2)
ipsoque in regnum suum revertente, cum praeda, quam in Abodritis capere potuerunt, et ipsi domum regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:2)
Sed cum Paulus Cefalaniae praefectus cum orientali classe ad auxilium Dalmatis ferendum adventaret, regia classis ad propria regreditur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 199:3)
Nam et classem, quae Frisiam vastabat, domum regressam et Godofridum regem a quodam suo satellite interfectum, castellum vocabulo Hohbuoki Albiae flumini adpositum, in quo Odo legatus imperatoris et orientalium Saxonum erat praesidium, a Wilzis captum et Pippinum filium eius, regem Italiae, VIII.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:2)
Qui omnes rebus prospere gestis incolomes regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 209:2)
Nordbertus episcopus et Richoinus comes de Constantinopoli regressi descriptionem pacti, quam Leo imperator eis dederat, detulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:1)
Quod ubi imperator audivit, Remis ei statuit occurrere missisque obviam his, qui eum illo deducerent, adventum eius praeveniens cum magno eum ibidem honore suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:4)
Guduscani domum regressi iterum a Borna subiguntur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:1)
Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:1)
Interea legati Romani pontificis Romam regressi eundem valida infirmitate detentum ac morti iam proximum invenerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:1)
Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 302:1)
Ibi ad eum legati Neapolitanorum venerunt, atque inde accepto responso ad sua regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:2)
atque ita Nortmanni ea nocte regressi ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:3)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION