라틴어 문장 검색

sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
et ideo certum est licito et Saturnalium et Saturnaliorum dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum, etsi sola sed multorum, defendit auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:2)
Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 1:2)
Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum vagam adhuc et incertam in ordinem state definitionis coegit adnitente sibi M. Flavio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit, ut et ordo eorum inveniri facillime posset et invento certus status perseveraret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 2:1)
Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 1:1)
Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:2)
Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:1)
et hic definitionem Varronis inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 12:2)
Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:3)
Tacite quoque et quasi per definitionem pathos movere solet, cum res quae miserationem movet non dilucide dicitur, sed datur intellegi, ut cum dicit Mezentius:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 23:1)
Haec, ut dixi, vim definitionis habent, et a poeta eleganter introducta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 25:5)
Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere, Bucolica Georgica Aeneis, cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 20:1)
Nam ut concedam ova avium esse seminaria, videamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 13:1)
Triste supercilium durique severa Catonis Frons et aratoris filia Fabricii Et personati fastus et regula morum Quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II1)
quod si forte contingat, non regula mutatur, sed antiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, ut urbem quam statuo vestra est pro urbs, item haeret pede pes pro pedi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1207)

SEARCH

MENU NAVIGATION