라틴어 문장 검색

sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, seu durat magis et venas adstringit hiantis, ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:8)
verum ubi tempestas et caeli mobilis humor mutavere vias et Iuppiter uvidus austris denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat, vertuntur species animorum et pectora motus nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat, concipiunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:10)
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:8)
me quoque pectoris temptavit in dulci iuventa fervor et in celeres iambos misit furentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 166)
saltat Milonius, ut semel icto accessit fervor capiti numerusque lucernis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.20)
nam et ingenii est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:1)
sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:5)
Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 13:4)
Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:5)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
tunc oculi velut in gaudio relaxantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:4)
arcus, victor, pace relata, Phoebe, relaxa umeroque graves levibus telis pone pharetras resonetque manu pulsa citata vocale chelys:
(세네카, 아가멤논 7:5)
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:1)
Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION