라틴어 문장 검색

Amicitia ergo secundas res splendidiores facit, adversas partiens, communicans que leviores.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:10)
quamuis Nescio quid presigne gerat, tamen huius ad unguem Non poterat reliquis facies equare decorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:2)
Quod minus in reliquis melius suppletur in uno;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:3)
quicquid distillat ab illo Nequicie sese totum partitur in orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:7)
cur contristata pruinis Luget hyems canis, ridet uer, estuat estas, Effluit autumnus rerum torente profundo, Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer, Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:19)
Que generat, que mutat eam, que seruat in esse, Quid sit uel quanta, qualis uel quomodo sese Res habeat reliquosque status perquirit in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:12)
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
Dimidiant animas, sibi se partitur uterque.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:5)
Quis nexus, quis uerus amor, quod fedus amoris, Que pietas, que pura fides, que linea recti In rebus reliquis saltern uestigia pacis Seruabit?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:18)
Tot dotes in eas effundunt dona Sophye Quod sese totam Prudencia fundit in illas, Se partitur eis, sibi thesaurizat in illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:2)
Cur tenui deiecta sono poscencia uocem Cetera mutescant, uerum uocalis aperte Clamitet et reliquis uocis spiramina donet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:22)
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat, Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat, Quid relique partes proprio sibi iure reseruant, Quid nomen proprie designat, quid peregrine Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:28)
Cur relique partes istas uenerentur et istis Sese summittant nec eis seruire recusent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:32)
Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit Singula que gremio complectitur illa capaci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:20)
Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes, Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION