라틴어 문장 검색

nunc dicit penitus amissae qua possint ratione reparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2813)
magistri Aristaeum dicit, Apollinis et Cyrenes filium, qui primus invenit, quemadmodum apes possint reparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2832)
"ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:7)
"sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:15)
"malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:27)
sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25a 1:5)
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
Arma placent miseris, detritaque commoda luxu vulneribus reparantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:28)
| Ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:18)
mox Phoebus ab ortu lustrata deuectus humo, Lunaeque senectus et reparatus honos;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:2)
UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
postea decrescente reditu etiam pretium minuit, quod nunc te curante reparabit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 1:3)
quam reparare quod amiseris gravius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 6:3)
Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique assurrexerunt saltem lassitudine sedendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION