라틴어 문장 검색

Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장171)
Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장13)
Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장49)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장29)
Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장12)
tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장9)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장17)
Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장18)
Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum civ fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum . . . involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장24)
si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장43)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장109)
Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장19)
Caput enim numquam . . . compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장20)
Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장22)
Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION