라틴어 문장 검색

si dolor est, tertia die resolvendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장55)
Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장28)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장29)
tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장9)
Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장16)
tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera ex eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장44)
Resolvitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fovendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장16)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장17)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
deinde tertio die resolvi debere, foveri per spongiam vapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장16)
Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장18)
Ergo cottidie quoque resolvetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장24)
Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum civ fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum . . . involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장24)
eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장35)
iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION