라틴어 문장 검색

et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia ".
(불가타 성경, 요엘서, 2장13)
Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite et premite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장13)
" Surge et vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me ".
(불가타 성경, 요나서, 1장2)
et oravit ad Dominum et dixit: " Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
(불가타 성경, 요나서, 4장2)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
(불가타 성경, 나훔서, 1장11)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".
(불가타 성경, 나훔서, 3장19)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장4)
Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장23)
Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장42)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장61)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
et dixerunt: " Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장46)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam, obtulit hostiam pro salute viri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION