라틴어 문장 검색

Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장47)
Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장90)
Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장115)
liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장119)
Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장124)
resinae liquidae P. VIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장20)
Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장10)
Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari potione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장13)
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장15)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장190)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장224)
Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장5)
tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장17)
Ac bis die, et ante curationem et post eam, cervices ac femina liquido cerato perunguenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION