라틴어 문장 검색

Reprimunt alumen et scissile, quod *σ*χ*ι*σ*τ*ο*ν uocatur, et liquidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:8)
Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaueris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, uitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum (*σ*κ*ω*ρ*ι*α*ν *μ*ο*λ*υ*β*δ*ο*υ Graeci uocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uua taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 15장 1:1)
Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 8:5)
Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 9:1)
At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 37:1)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 3:1)
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 8:1)
Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:1)
reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 11:3)
uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:2)
Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:1)
At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:2)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:3)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION