라틴어 문장 검색

Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se vinctam atque captivam ad coitum trahi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:23)
Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:25)
nemo repugnet, nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI304)
Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 5:1)
nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat et labefactat eos, unde omnia credita pendent, unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:20)
Quod super est, siquis corpus sentire refutat atque animam credit permixtam corpore toto suscipere hunc motum quem sensum nominitamus, vel manifestas res contra verasque repugnat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:1)
quod fieri contra totum natura repugnat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:7)
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat, clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat atque exossato ciet omni pectore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:18)
at catuli pantherarum scymnique leonum unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant, vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:4)
postremo genus alituum variaeque volucres, accipitres atque ossifragae mergique marinis fluctibus in salso victum vitamque petentes, longe alias alio iaciunt in tempore voces, et quom de victu certant praedaque repugnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:18)
Postea, cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:3)
ceterum his obnoxii repugnabunt, et talis erit convivii tumultus, ut sub huiusmodi invitati videantur edicto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:1)
quam fortiter a se facta semper dicturiunt, et tamen tacent arrogantiae metu?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 7:2)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)
Infusum enim visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum iam repugnat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION